# Nova Acta Eruditorum 1761 85

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUDIIURULI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/85

Bentleio collatum auctor est Clarkius: denique manifeste frigidu est, quum ἐλισσετο iam allocutionem exprimat; ita ut non dubitandum videatur, quin aliunde huc migraverit, forte β', 362. Neque versus 531. rhaps. I ab ipso Homero profectus, suoque loco positus videtur, sed aliunde huc, haud dubie e v. 505. venisse: nam et ab Codice, quem modo dirimus ab Thoma Bentleio confultum esse, aberat, et in tex tu, qui in Commentariis Eustathii p. 1643, 25. est, deside ratur. Eodem pertinet v. 30. huius rhapsodiae, quem nec Bentleius in suis Codicibus reperit, nec Florentinum exemplum habet, quod, pro sua negligentia, non notavit Barnesius, eamque ob caussam ignoravit Clarkius. Etiam al Eustathii exemplis abfuisse versum illum, perspicuum esse videtur ex eius verbis, quae haec sunt: Καὶ ειπῶν, ὡς ἔρυ κς μὲν ἀυτὸν καὶ ἡ Καλυψὼ ἀυτέθι, κατερήτυν δὲ καὶ Κίρκη αἰαίη, δολόεσσα, λιλαιομένη πότιν εἶναι. Tradu ctus huc fuit versus ex & 15. Sed v. 303. rhaps. &, qui nec apud Eutrathium est, nec in ed. Rom. habetur, omnine delendum inducendumque censet Ernestius. Etian rhaps. ē suspecti ei sunt, temereque repetiti videntur e v. 110f. praefertim quum nec Eustathius eos agnoscat, et iam satis pateat e v. 130 f. τὸν μὲν ἑσαωσα. Οἷοr, socios periisse, et solum advectum Ulyssem. Eandem sententiam fert de versu 78. rhaps. v, qui in nulla editione antiqua ex tat, nisi in Romana, ex qua in alias venit: et de versu 191 rhaps. β’, Πρῆξαι δʼ ἔμπης οῦτι δυιήσεας εἴνεκα τῶνδε quem etiam numeris durum esse ait, et claudicantem. Sed ratio instituti postulat, ut demonstremus, quanta diligentia usus sit Ernestius libris antiquis etiam hoc in Volumine, ac emendandum vitiisque purgandum textum Homeri, et quam praeclaras ipse coniecturas protulerit. ἀ, 86. ostendit, pro Νύμφη εὑπλοκάμῳ reponi oportere Νύμφῃ ἑυπλοκαμῳ quod non tantum versus ita fiat mollior, sed quod nec Ho merus aliter soleat dicere. ἀ, 270. pro ὅππως κεν μνητῆ. gas, contendit Clarkium debuisse rescribere ὅππως κε μνη τῆρας sed facere id omisisse, quod morem poetae non a nimadve tisset satis hoc in genere. Eadem rhapsodia v.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
