# Nova Acta Eruditorum 1761 86

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, ERUDIIURULI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/86

423 pro μέλας ἐπὶ οἔσπερος ηλθα, ubet corrigi μέλας ἐπεὶ οἔσσε ρος ἢλθε; cum vesper venisset. sic euim, inquit, semper Ho merus, cum sequitur δὴ τóτε. Vitium natum est e versu prae cedente. Oduss. ', 269s. ἀλλ᾽ ἕτε. δὴ τότε etc. ibid. 342s. ἀυτὰρ ἐπεὶ – δὴ τότε. Neque vero dubitat quin γ’, 76. in verbis ἀὐτὴ γὰρ ἐνὶ Θρεσὶ θάρσος Ἀθήνη θῆχ᾽, pro ἀὐτὴ legendum sit αυτῳ, quum ἀὐτὴ neque aptum satis neue necessarium videatur, et quum aliis locis, ubi dii animum, robur, consilium, iniiciunt hominibus, solum nomen dei vel deae ponatur. Videtur huc migrasse e v. 62. Sic δʼ 32. putat Homerum scripsisse ἀτὰρ ευν μέν γε, non ἀτὰρ μὲν ιυν γε, ut Clarkius aliique edderunt, quum tamen in antiquis editionibus, excepta Romana, sit ἀτὰρ ῦν μέν. Et quia eodem loco y. 38. pro ἅμ ἐσπέσθα, in eadem editione Romana extat ἀμα σπέσθαι, quod verbum etiam χ 323. occurrit, ut non temere librario in mentem venisse debeat putari, eam ipse lectionem probare videtur. δ', 61. reprehendit Clarkium, quod in textu tulerit δείπεου πασσα μένω, neque receperit δάίπνου παυσαμένω, quae est Romani exempli scriptura: nam primo Graecis non dicitur δείπυι πάσασθαι; deinde πάσασθαι edere valet, non comedisse; de nique aliis locis constat hospites interrogatos coena finita, Etiam δ᾽, 497 i. e. παυσαμένους δείπνου, Odyss. y, 69f. pro μάχῃ δέ τι καὶ σὺ παρῆσα, Clarkius reponere debebat, quod in Iliade aliquoties bene fecit, μάχῃ δὲ τε καὶ σὺ παρησθα, quum τι sensum hic quidem commodum habere non possit. Idem existimat Ernestius ad ë, 120. de lectione ἦν τις τε φιλον, quam et ipse invenit in omnibu editionibus antiquis, sola Romana excepta, et Tho. Bent leius in uno Codice scripto: pro qua Stephanus restituit ij τις τε Θιλον, alii ἡ τις φίλεν. Etiam ë, 208. recentiores editores temere recesserunt ab auctoritate librorum veterum, in quibus omnibus est ἐνθάδε κ᾽ ἄνθι μένων, non ἐνθάδν ἄυθι μένων, ut Clarkius cum aliis edidit. Eodem referendus est locus θ, 435. ubi pro ἔστασαν, et sensus desiderat ἐσασαν, et libri editi veteres confirmant non minus, quan Codex manuscriptus ab Benticio adhibitus. 4 235. praeeunte editione Romana, pro ἔκτοσθεν Homero dudum red di dehebat ἔντωσθεν: nam mox v. 251. Cyclops accendit illa ligna in antro. Ladem rhapsodia v. 348.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
