Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
mel laudavimus, operis Sectionem tertiam inspiceremus nec potuimus, nec debuimus non dolere simul et admirari Celeberrimi Auctoris animum impatientem, qui quamvis ipse unumquemque, qua data opportunitate, scriptis suis re fellere non dubitat, nullum tamen vel modestissimum hono rificentissimumque dissensum ferre aequo satis modo posse videtur. Scripsimus in Actis anni MICCLIX. p. 23 sequentia: Opium respirationem citatiorem et difficiliorem reddit, quae quidem sunt ipsius Auctoris verba, quibus subiecimus quae sequuntur: Circa hoc phaenomenon nobis existit dubitatio, neque nos, ab opio, iusta dosi dato, respirationis difficultatem ortam observare adhuc potuimus. Opium quidem, minori etiam copia assumtum, respirationem facere paulo citatiorem debet pe litt. a. b. e; sed hoc celeritatis augmentum in perpaucis tam ma gnum est, ut in sensus incurrat. Rariores vero observationes d quibusdam hominibus, aut de opio nimia quantitate ingesto, re gulam non efficiunt. Hanc sententiam tam verbose Clar. Tral lesius traduxit, ut totam propemodum praefationem nobi dedicasse videatur. Dolemus autem, Clar. Auctorem ec fere processisse, ut nos non obscuris verbis insimularet igno ratae circulationis sanguinis; quod quam sit iniquum, omnes vident, ut adeo necesse non sit, pluribus verbis refutare, au sententiam nostram rationibus exquisitioribus comprobare Verba illa, quae aliis egregie doctis viris elapsa, et ab Au ctore ad defensionem opinionis suae adhibita, nobis obii ciuntur, dupliciter peccant. Putarunt namque illi, et cum iis Auctor noster, experientiam alteram niti prioribus; si enim sanguinis circulus ab onio intendatur, respirationem inde quoque difficiliorem fieri necessarium consequens esse.