Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 94
Unproofread scanNot analysed yet
Quamquam qui Historiam Criticam Catonianam sibi proQmitti audiunt, non nisi de eiusmodi opere cogitare possunt, in quo, quidquid a superiorum interpretum ingenio atque cura, ad illustrandas Catonis sententias, profectum sit, (quo in genere sane multi, iique doctissimi homines, elaborarunt,) sincere proponatur diligenter expendatur, argumentis denique idoneis confirmetur aut refellatur: tamer veremur ne lectorum in ceteris omnibus praeter eam, quam de magnitudine voluminis fortasse habebant, expectatio destituatur. Nam quae Auctor Anonymus ex Arntzenii Gommentariis, et annegieteri, contra Boxhornii de Catone querelas, et ex Withosii dissertationibus affert, propemodum plagularum complendarum caussa potius descripta esse quam aliqua iusta ratione in medium prolata videntur. Sed multo rectius etiam ea apud ipsos auctores leguntur. Adec pleraque truncata et distracta reperiuntur, ut vix Orphe membra a Ciconum matribus inter Orgia Bachi miserabilius discerpi potuissent. In primis hoc accidit observationibus Arntzeni, contra quas libenter dicere solet; quod facile co gnoscent, qui conferre eas cum Historia Critica paullo diligentius velint.