# Nova Acta Eruditorum 1761 95

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761, USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1761/95

Neque solum aliena, sed sua etiam consueta hac ratione profert; veluti quae de auctore libelli, et de aetate qua vixit, quae de origine et auctore praefationum, quem Alusonium fuisse existimat, quae de coniunctione disti chorum scribit, quae facile unusquisque semel et accurate disputari, quàm per totum librum dispergi et aliis immisceri velit. In sententia quidem distichorum declaranda, agnoscimus omnem eius laborem consumi, quod quidem repre hendendum non arbitraremur, si talia essent scripta Catonis quae, ut intelligantur, magnum laborem desiderent. Nam non veremur dicere, Anonijmum, dum relictis verbis, ad ipsum usque altius penetrare rerum medullam cogitat, quod Opitium fecisse laudat p. 10. Hist. Crit. saepe ultra sententiae terminos evagatum fuisse. Quo pertinent quae ad Lib. 1. Dist. 14. de linguae officio disputantur p. 72. Sed iam de singu lis quibusdami videamus Promittit titulus Historiae Criticae Catonianae adnexa Barthii, Ovitii, et Arntzeniorum Fratrum Animadversiones selectas. Atqui Ottonis tantum Arntzenii in hunc auctorem observationes habemus; sed loannem fratrem, qui olin Professor Artium Franequerae fuit, notas in eundem edidissi aut scripsisse, neminem unquam audivisso arbitramur. Neque vero per totum opus, quidquam ex huius Arntaenii curis prolatum esse novimus, nisi ad L. II. Dist. 6. et ad L. IV. Dist. 32. Prior locus ostendit aliquam Iohannis Arntzenis coniecturam, iam commemoratam a fratre, et ob itistas rationes non approbatam. In altero autem, dum iactat Arnzeniorum fratrum operam non satis laudandam, respicit ad eius aliquam observationem in Plinii Panegyricum, quem n. locum quidem affers Ad L. I. Dist. 1. post Alciati, et Gisb. Cuperi interpretationem Crucii denique sententiam adfert: „quoniam animus noster „Deus est, i. e. plane divinus, ut carmina poetarum testantur, „hic ergo nobis semper excolendus, ac decorandus pura „mente, i. e ut sit vitiis purus, et scientia et virtutibus ornatus. ** Queritur Anonymus, eam crude et indigne nupe a viro erudito fuisse exceptam, qui non alitos ista, sibi videri dixerit, quasi quis diceret animum vel Deum esse colendum animo vel Deo. Anonymus autem rogat, quidni? Deus qui Spiritus est, colendus est Spiritu etc. Nempe, debebat animadvertere, neque istorum interpretum sententiam, ita, ut Crucius fecit, debere explicari, neque suam eius sententiae interpretationem ullum locum habere.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
