Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 98
Unproofread scanNot analysed yet
Propositam sibi habuit Heinfius exquisitiorem lati nitatem, quam, praeter locum commemoratum, sequitur Ovi dius Metam. VIII. 406. licet eminus esse fortibus. Quanquan etiam altera ratio in qua accuratius ponitur, si MSS. confirmetur, defensoribus non destituitur. Vid. Miscell. Observ. Vol. V. T. I. p. 14. et Oudendorpius ad Caesar. B. C. III. 1. At enim vero quae Anonymus de duplici in talibus negation sibi fingit, refelluntur omnino Ovidii verbis Met. XI. 219. –Si quidem Iovis esse nepoti Contigit haud uni; coniux Dea contigit unNempe in his oppositio omnem facile dubitationem eximit Quod secus est in exemplis quae Anonymus ridicule affer Neque vero verba Hebraica huc quidquam faciunt. In iis enim copula), tam negationem, quam affirmationem indica Dist. XXXI Quod iustum est petito vel quod videatur honestum ete. unice recte explicat Arntzenius de iis quae amicus ab altero petit, non de eo, quod quis iudicio petit, ut Cannegieterus et Ano njmus, qui ubique explicationes remotiores captat, interpretantur Dist. XXXV Ne dubites cum magna petas impendere parva. His etenim rebus coniungit Gratia caro Male huc referuntur p. 150. Hist. Crit. quae de magnis et