Latin
USUS OPII SALUBRIS ET NOXIUS IN MOR
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1761 99
Unproofread scanNot analysed yet
Certe ad tam re conditas sententias puerum non invitabat pater. Plura au tem exempla eius rei, cum ubique in oculos incurrant, super vacuum est addere Ad L. II. Dist. VI. p. 209. Hist. Crit. mala fide profert verba Ciceronis. „Vel quod ait Cicero: qui semel ut pudi„citiae, ita cuiuscumque demum rei, fines tranfierit, eum be „ne et gnaviter oportere esse impudentem. “Locus est Ep ad div. V. 12. Egregium vero linguae latinae peritiae de cuinentum! An unum idemque putabat esse pudicitiam et verecundiam, qua voce recte Cicero usus est? Nimirum, neque ex usu optimorum auctorum cognitionem sibi significationis vocum paraverat, neque Commentariis doctorum legendis ad eam facultatem pervenerat, satis tamon ad quidvis affir mandum et negandum paratus. Num ab hoc errore sibi cavisset, si, quae de usu vocum pudicus, pudicitia, egregie do cet Dukerus ad Flor. IV, 11, 9. cognita habuisset. Deinde vero, cuius tandem caussa locum profert? In ea disputa tione, ubi multis aliis auctorum locis ostendere conatur, me diocritatem esse servandam. Quam quidem sententiam ista verba plane non demonstrant. Desideramus omnino dili Sic ad huius libri gentiam in similibus locis proferendis Dist. XXXI. p. 322. H. Cr. scribit. „Cic. in Catilinam ait „Abiit, excessit, evasit, erupit. dum ita continuatam eiusdem „significat actionem, ut ea fere sit continua, et quasi una ea„demque. Quidsi etiam hoc in actione continuum indicare voluerit Auctor. Idem illud: Quod optat sperat, dum vigi „lat, dum somniat. *Sane in hac comparutione inconcinnu multa, quae ipse non videbat, nos videmus Lib. III. Dist. I. Fortunas donis semper par esse memento Non opibus bona fama datur, sed moribus ipsis. Cum a plerisque Codicibus hoc Distichon absit, demus hoc Anonymo, ut liberius crisin exerceat. Nempe is pro pa