Latin
(L. S.) I. A. DE PRVSSO VINDIS IABLONOVIVS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 100
Unproofread scanNot analysed yet
primus omnium delineauit mappam, monstrantem Curuas declinationum magneticarum aequalium, per Oceanum Atlanticum et Indicum, per mare Aethiopicum et Pacificum, quae mappa 13 annorum assiduo studio, innumerisque experientiis et obseruationibus fuit superstructa. Eam descripsit in proiectione Wrightiana, ac in tali scala, vt decem gradus longitudinis paulalum superent pollicem Anglicum. Vidimus quoque mappam declinationum ad annum 1700. determinatam, Amstelodami sub Halleii nomine impressam, ac ita delineatam, vt decem gradus longitudinis exacte aequales sint vni pollici cum quarta parte. Ad annum 1744. Mountain et Dodson duxerunt Curuas declinationum, iuxta methodum Wrightianam proiectas, ac quoad oras maritimas et scalam congruas mappae Halleianae. Aliam demique declinationum mappam, ad annum 1756. computatam, in caeteris vero priori similem, teri incidi curauerunt praedicti Mountaia et Dodson. Eorum exempla Parifiis imitatus est Dom. Bellin, qui mappam declinatoriam ad annum 1765. traductam edidit, scala paululum minori adhibita. In actis Academiae scientiarum Berolinensis ad annum 1757. celeberrimus Eulerus edidit mappam declinationum magneticarum, simulque explicauit hypothesin haud incongruam, qua declinationes calculo definiri possunt. Interea temporis, per spatium viginti annorum, complurimae factae sunt obseruationes aecuratiores. Inter has eminent quae ab Anglis, Byron, Carteret, Cook, tellurem circumnanigantibus, factae sunt: Obseruationes in Oceano factas reperies enumeratas in Transactionibus philosophicis et Actis Stokholmiensibus;