Latin
QVADRATVRA LVNVLAE. CIRCVLI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 108-2
Unproofread scanNot analysed yet
EVGENIVS INNOCENTIVS CORSONICH. VX decem demonstrationibus Quadraturae Circuli, quiEbus condendis sexennalem inpendi operam struxi praesentem, quae ex principiis tam inconcussis est deducta, vt certior factus sim, eam nullis obiectionibus amplius efse obnoxiam: id quod mihi addit animum, eàm VESTRO acutissimo iudicio, VIRI MAGNIFICI, ILLV. STRES, et EXCELLENTISSIMI, subiiciendi. Ad quem enim tutius confugerem, quam ad VOS, virtutum ingeniique dotibus supra communem mortalium sortem euectos, quibus datum est mentis oculo reliquis videre perspicacius?