Latin
THEOREMA III
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 119
Unproofread scanNot analysed yet
FROBLEMA II. §. 18. Quadratum Circulo factum atquals experimento compr. bare. Pisolutio. 1. Ex laminis ferreis stanno obductis curetur confici vas cylindricum, cuius diameter sit 8, et altitudo 17 digitorum: erit peripheria 25′′ (§. 10.) :consequenter area basis 50 digitorum, quae multiplicata per altitudinem prodit capacitatem huius vasis –850′* 2. Curetur etiam construi vas quadrangulare eiusdem cum priore altitudinis, et cuius basis sit quadratum =basi vasis cylindrici; quod reperitur hoc modo: Ex dimidia basi 25* vasis cylindrici extrahatur radix 5, et repraesentetur linea recta 51′; tum huic radici iungatur linea eiusdem longitudinis ad angulum rectum, et ducatur hypothenusa, quae erit latus quadrati quaesiti: nam hoc quadratum =quadratis Cathetorum 25 4 25 est =50; sed basis vasis cylindrici est quoque =50: ergo ete. Quoniam itaque ambo; vasa habent eandem altitudinem et bales aequales; necesse est, vt capacitas vtriusque sit eadem, nempe 850 dige torum. Vas quadrangulare impleatur aqua: ita constabit in eo contineri 850 digitos cubicos aquae, qui deinde in vas cylindricum infusi illud quoque exacte implebunt; ex que manifestum est, ambo vasa esse reuera eiusdem capacitatis. Quare, cum altitudo vtriusque sit eadem; palam est, eorum hases esse quoque aequales, h. e. quadratum =50. esse =Circulo itidem =50: nam si aequalia per eandem quantitatem diuidantur, quoti sunt aequales.