# Nova Acta Eruditorum 1776 12

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SCHOLIVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/12

Videbat autem optime se in hoc opere esse versaturum, si historiae antiquae cupidis, rerum, temporum, locorum, caussarum, et totius nexus euentorum scientiam praeberet; rei criticae amantibus veram textus indolem, et rationem de varietate lectionis iudicandi, declararet; tironibus denique aliquid adminiculi ad orationem graecam subtilius intelHinc tria fecit animaduersionum geligendam exhiberet. nera. Nam quae ad ipsam historiam et Geographiam pertinent, et comparandis aliorum scriptorum locis explicantur, ea in infima quauis pagina posita sunt. Quae lecti onia varietatem, emendationesque et coniecturas virorum doctorum continent, ea medium intra verba auctoris Graeca et animaduersiones historicas locum occupant; quae vero verba singula, aut ritus quosdam, aut aliquam antiquitatis partem illustrant, in Indicem Graecitatis collata sunt, qui facile, vbi opus fuerit, suppleri potest ex Indice in Cyropaodiam, cuius crebra fit mentio, ab eodem Cel. Auctore confecto. Sed vbi longior de chronologia, geographia, antiquitate, aliisque rebus disputatio esset instituenda, seorsim tractare suscepit, et quidquid reperisset, tradidit in examine locorum quorundam historiae graecae Xenophonteae, huic editioni praemisso. Continet id enim nouem ista capita. I.) Ad plures libri primi et secundi locos disseritur de annis belii Poloponnesiaci numerandis. II.) Ad I, 5. 10. disferitur de decem praetoribus Atheniensibus, qui ad Arginusas pugnarunt. III.) Ad I, 7. 10. de psephismate Canoni. IV.) Ad II. 1. 6. de nomine Dariaei, regis Perfarum, et genealogia hoc loco tradita. V.) Ad II, 3, 17. de Theramenis cognomine Cothurnus. VI.) Ad III, 1; 1. quaeritur vtrum Xenophon an Themistogenes fuerit auctor commentariorum de expeditione Cyri minoris, qui hodie in operibus Xenophontis exstant. VII.) Ad III, 1, 6. differitur de Dercyllidae cognomine Sisyphus. VIII.) Ad VI, 2, 19. quaeritur de insulis Sphagiis. IX.) Ad VII, 5, 9. proponitur coniectura de Pellene aut Pallene, Arcadiae aut Laconicae oppido. Attenti lectores his excursibus addui centur et adiuuabuntur ad istarum quaestionum vlteriorem contemplationem, vbi opus videbitur, adhibendam.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
