Latin
THEOREMA IV
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 122
Unproofread scanNot analysed yet
FROBLEMA HI. §. 21. Rationem sphaeras ad cubum diam. –25. 48. experimento comprobare. Risolutio. 1 Ex plumbo curetur elaborari parallelepi. pedum, cuius altitudo sit 5 digitorum, et basis 6 /,nempe longitudo 3/ et latitudo 2: erit foliditas eius 33/ digitorum cubicorum. 2. Curetur etiam confici globus plumbeus, cuius diameter sit 4 digitorum: erit soliditas, per rationem eius ad cubum diam. –25. 48 inuenta, pariter 33 1/ digitorum aubicorum. 3. Vtrumque corpus imponatur bilanci, et patebit, illa manere in aequilibrio, quod illico tolleretur, si soliditas vtriusque non esset eadem. Iam cum foliditas parallelepipedi fit 33) digitorum cubicorum; dubitari nequit, quin soliditas globi sit quoque reuera 33) digit. cubicorum. Erge ratio sphaerae ad cubum diam. =25: 48 hoc experimento mire comprobatur. Hactenus Korsonichius. Nobis licitum effo, iudicium super hac commentatione nostrum iam subiungere. Calculus algebraicus quidem hactenus impossibilem tirculi quadraturam nondum euicit, constituit vero conclusiones, quae mathematicis spem omnem adimunt, fore, vt aliquando inueniatur. Prodiere nostro Saeculo complures Circulum quadrandi methodi, et praeter Dominum de Leißtner Centurionem Caesareum etiam Pastor Rakeburgensis, Merkeliur, A0. 1751. tandemque Professor Stetinenis Bisch fius Ao. 1765. arripuere numeros 1225 et 3844.