# Nova Acta Eruditorum 1776 124

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, THEOREMA IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/124

Tales sunt omnes demonstrationes auctoris, in quibus. praeterea etiam intermediam rationem constanter vt veram supponit, nec viam qua innotuerit ostendit. Iam de ratione diametri ad peripheriam nihil attinet dicere, cum ex iam dictis euidens sit, adhibita methodo eam demonstrari non potuis se. Est etiam aperte falsa, cum tota a numeris Ludolphinis, (qui sunt lapis lydius,) aberret. Certe hoc ipsum Perili Korsonich non potuit non videre: et si putauit 8.: 25. veram esse, quod sit rationalis, et = 3, 125, oblitus videtur fuisse demonstrationis, qua inuicte iam olim demonstrarunt Mathematici, numeros eiusmodi rationem exprimentes, (si qui tamen sint,) esse fere immensos. PHIL. THEOD. VERPOORTENNII DISSERTAtiones tres: de regno Salaminio in Cypro: de verbo Graeco ξένος, atque de πληροφοριά fidei. Accessit praeter prolusiones totidem, eiusdem vita, Auctore ERDMANO RVDOLPHO FISCHERO. Coniunctim edendas curauit IOH. FRIDER,

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
