Latin
FISCHERVS E. R. F
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 125
Unproofread scanNot analysed yet
FISCHERVS E. R. F. δ ἰ. Lipsiae, sumtu Guil. Aenothei Sommeri A. C. 1779. Graestantissimum, hunc Verpoortennium, Graecac linguae A et eloquentiae quondam in Gymnalio Casimiriano Coburgensi Professorem; propter accuratam et exactam eruditionem; et mer ta in remchristianam et litterariam, summis in hoc genere hominibus aequiparandum esse, extra controuersiam positum est. Scripta eius; non pauca numero, et plura futura si ei diuturnior vita contigisset, hoc testantur, itemque fauor bonorum omnium confirmat. Sed adhuc fere ignorabantur, vix extra locum, in quo sedem fortunarum habuisset, reperiebantur, paucissimis ea legendi, Quare versandi, ediscendi pro eorum merito, copia erat. Fischerus V. Cel. quis multis grauibusque de caussis, quas praefatio eleganter scripta, lectuque dignissima, commemorat, se obligatum esse putabat, ad laudem eius magis diuulgandam, et ad eius nomen sempiternae memoriae commendandum, edendis quibusdam eius certe potioribus libellis iunctim, consilium beati Parentis, Viri deo hom nibusque probatissimi, quod alia, inprimis sollicita et religiosa administratio muneris sui intercepisset, diu cogitatum, perficis.