# Nova Acta Eruditorum 1776 129

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, FISCHERVS E. R. F. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/129
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/129

ἐιὶ δὲ πολλῶν ἀκουόντον ἐξαρνον πληροφορηθεὶς γιγενῆσθαι, μηδὲν κεκτῆσθαι. Sed etiam iste est controuersus. Nam quod is in eteribus exemplaribus legi scribit verbum, id Wolsius omisit. Sed maxime Basilii M. loci horum vocabulorum rsum firmant, in quibus cum de rerum corta notitia, tum de assensu, tum de fiducia dicitur. Locorum, vbi pro explere, satisfacere πληροφορεν ponitur, cuiusmodi notionis eremplum ad Luc. I, 1. Clericus attulit ex Nili, Episcopi, libris, quia ad argumentum facere non putabat, rationem non habuit. Tum persequitur homonymiam, per quam στερέωμα τῆς εἰς Χριστὸν πίστεως, στηριγμὸς, δύναμις, παρρησία ro. ari solet. Secundo dissertationis capite definitio suppedicatur, et caussae memorantur. Definitionem, vt paullo loagiorem, non exscribemus; caussae repetuntur ex oraculorum diuinorum lectione, auditione e: meditatione, mediorumque gratiae vsu, exclusis humanis persuasionibus, et mentis in se defixae imaginatione fallaci. Exserit vim Vis autem suam in rebus cum secundis, tum aduersis. cius et natura inest in magna animi totius certitudine de paterna bonitate, sapientia, amore, auxilio, et regimine Dei, secundum huius promissiones in Christo, nobis quoque specatim certo et semper praestandis, ac praesentissime affuturia. Porro effecta opposita et adiuncta, capite tertio recensentur. Affert enim, (auctore Paullo Rom. XIV, 17.) institiam fidei, tranquillitatem conscientiae, et animi alacritatem diuini Spiritus virtute sustentatam. Nec obstat, quod falutem nostram cum timore et tremore iubemur curare.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
