# Nova Acta Eruditorum 1776 13-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SCHOLIVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/13-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/13-2

hoc sensu, vt τὰ ἐκ τῆς Ἀσίας sint τὰ λάφυρα ἐκ τῆς Ἀσίας. Sed quid nocesse erat locum, vnde esset praeda capta, nominare, sufficiebat dicere ex praeda, vndecunque parta, fuisse, quibus templum Delphicum honorasset. Μενῆν, quamquam pro certa emendatione in Indicem quoque relatum, explicatur atqui, tamen non apparet quid commodi lucretur locus VI, 3. 6. si pro μὲν ουν, quod ibi legitur, diuisim recipiatur, cum praesertim nihil frequentius sit apud Xenophontem illa forma: Oτι μὲν οὖν, πανυ μὲν οὖν. Quo ipso quoque explicatur a Suida: μενοῦνγε – τὸ ἀληθὲς, μᾶλλον μὲν οὖν. Nec vero quisquam interpretum, si a Leunclauio ad reliquos argumentari licet, quorum certe nemini de his mutandis in mentem venit, ideo minus sententiam verborum perspexit, aut minus accurate vertendo reddidit. Porro VII, 4, 23. vbi verba sunt: οἱ δὲ Ἀρκάθις ἀθρόοι συνασπιδοῦντες, includitur ἄθροοι, tanquam interpretamentum verbi συνασπιδοῦντις. At ex verborum vicinia videtur intelligi, hanc vocem non facile abesse posse, praecedit enim κατὰ κέρας, cui, vi oppositorum, respondet ἀθρόοι. Iam ἀντεπυνθάνετο III, 4. 10. quidni defendatur ex vsu verborum ἀνταναπληροῦν Col. I, 24, ac similium, Thucydidisque et aliorum locis obseruatis a Fischero, Animaduers. ad Gramm. Well. p. 369. et llauero in Philologia Thucydideo Paullina p. 119. in quibus praebositiones ἀντὶ et ἀνα,, in compositione peculiari vi carent. Tum vero VII, 4. 38. ὐδένα ἀξιοῦντες ἥσαν οὕτε δεδίσθαι pro dignum et atquum censebant, cur non potius vertatur: noletant, non tam versione quam excerptis, Leunclauiana, quam et scorsim addere placuit, et Goldhagenii, Scholae Mardeburegensis Rectoris, Germanica: cuius simplex nec affectata dictio, intelligenterque vertendi peritia, eo valuit, vt consulentem plerumque adiuuaret et edoceret. Ope Codicum Manuscriptorum caruit. At Codiciis tamen Veneti in bibliotheca d. Marci lectiones adhibuit eas, quae pro specimine e quatuor capitibus libri primi excerptae exstant paueae in Catalogo bibliothecae d. Marci, qui Venetiis a. 1740.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
