Latin
FISCHERVS E. R. F
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 130
Unproofread scanNot analysed yet
Vbi bene quidem monet, istam locutionem non valere ad animi trepidationem, cum mali euiusdam metu significandam, sed reuerentiam maiestatis et fanctitatis dei, cum agnitione indignitatis nostrae, et cum animi religione cautione atque obseruatione nostri, postulari. At tu, Lector, compara Ven. Ernestum in Antimurat. in Opusc. theol. p. 84. In oppositis ergo sunt: timor seruilis, meticulositas, dubitatio etc. temeraria confidentia; in adiunctis: necessitas, imperfectio, incrementum et decrementum, amissio et restitutio. His expositis, transitus fit ad quartam fectionem, in qua diffidentia erga deum, et amor rerum externarum, doctrina falsa, negatus valor infinitus meriti Christi, dubitatio de salute sua, traditionum humanarum admissio, imminuta verbi dei reuelati efficacia, tanquam impedimenta πληροφορίας proponuntur; contra, oratio, meditatio, tentatio pro adiumentis laudantur. Quisquamne igitur dubitabit, quin vere et eleganter scriptum sit in praefatione: „hi libelli grauissimi sunt locu„pletissimique testes exquisitae et copiosae doctrinae, cun „Graecae, tum Latinae, auctoris, quam ille, exemplo „optimi cuiusque, ita retulerit ad interpretationem libroprum diuinorum, et ad cognitionem doctrinae Christianae, vt in vtroque genere non parum excelluerit. “Item: „Opuscula viri eruditissimi omnia magnam grauis vtilisque „doctrinae vim continent. Singularem eiusdem historiae recentioris cognit onem, rerumque ciuilium prudentiam, et eloquentiam admirandam, additae tres eius Prolusiones aestantur. Prior quorsum pertineat, ex eius initio, quod ita planum et naturale est, vt totius tractationis seriem manifestet, intelligere licet. Demonstrat autem, Carolorum nomen, cum Germaniae inprimis memorabile et sanctum, tum Hispaniae ac Neapolitano regno prope semper fatale fuisse. In altera, exemplo Samuelis, vatis, demonstrat, si magni clarique hominee virtute, non fortuna metiendi sint, non minorea esse qui consilio rempublicam, quam qui armis administrent ae gerant. Tertia denique, cum oratione tane temporis lobenda, de vexillo militiae Christianae, eruce, coniuncta est, atque de patienter et constanter ferendis Chrissi caussa ealamitatibus agit. Reliqua do motibus, ingenio, doctrina, fortuna, ceterisque rebus eximii viri, cognoscunt lectores ex vita Verpoorternii, ab Erdmano Rud Fischero generali diocceseos Coburgensis cecesiarum ephoro rel. scripta; quam huic volumini insertam, nostra huac Acta Eruditorum Lipsiensia Latina a. 1752. m. Mart. P. 2. n 9. quo tempora primum edita est, pro marito suo landanerunt.