Latin
IOH. FRIDER. FISCHERI PROLVSIO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 137
Unproofread scanNot analysed yet
Hanc antem excipit Prolusio de Versione librorum diuinorum veteris Testamenti Vulgata, vtrae legitimaeque rationis Hebraea in Latinum conuertendi magistra. Initium fit a commendatione Versionis Vulgatae, in vniuersum eius bonis commemorandis. Nam inchoata tantum quaestio, aut alii tempori, quod vt contingat vehementer velimus, aut aliorum ingenio, doctrinae, et grauitati, perficienda seruatur et relinquitur. Quae hic habentur illuc potissimum pertinent, vt intelligatur, qua sit ratione versandum in libris diuinis Hebraice scriptis in Latinum ita vertendis, vt exspectationi et cupiditati lectorum humanorum satis fiat, vt consulatur studiis et commodis iuuentutis ingenuae, et ipsius religionis Christianae saluti. Exempla nonnulla e genere Nominum, Verborum, Particularumque, in quibus partes egregii interpretis expleuit, sumta sunt e libellis Estherae et Ruthae potissimum. Et artem quidem in vertendo suam, primum nomine 777 cuius latam et variam potestatem plurimis in locis scienter expressit, declarauit. Nam 72777– 2. Sam. 24, 2. nominat eleganter principem exercitus, 77772 1. Sam. 14, 52. vortit aptum ad proelium, et 1. Sam. 18, 17. virum fortem, et 7737 *7123 Ios. 1, 14. fortes manu. Ad probitatem et bonitatem referri vidit 1. Reg. 1, 52. Ruth 3. 11. vertit enim: virum bonum, et: mulierem virtutis; ad diuitias ibidem 2, 1. nam habet, homo potens et magnorum opum. Nomen *27 sicut de omni orationis genere, ita quoque de omnis generis rebus vsurpatur, quia nempe verborum atque rerum magna comunctio est.