# Nova Acta Eruditorum 1776 14

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, SCHOLIVM III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/14

prodiit. Ad Criticarum Animaduersionum genus refertur, quidquid ad restituendos librariorum culpa corruptos locos, cum ex aliis rationibus, tum ex citationibus Grammaticorum et Glossographorum veterum, pertinet. Non omnia quae illi habent, aut libuit, aut licuit vsurpare, alioqui multo plura huius generis videbantur colligi posse, cum ex editis illorum magistrorum scriptis, tum ex ineditis, vbi adhuc longe plura recondita latent, ad quae reseranda scilicet iis est via, quibus Parisinis et Lugdunensibus bibliothecis vti licet. Sed vel ex iis, quae prolata sunt, statui et decerni poterit, non infimo, vt fero fit vulgo, loco et pretio monita istorum hominum esse habenda. Sic συνασπιδῦν vindicatur VII, 4. 23. auctore Phauorino, Ἀμίππων pro ἀνίππων recipitur VII, 5. 23. ex Harpocratione. Moeridem tamen nolimus erroris accusatum esse, ideo quod εἰσεται, quo vsus est Xenophon VII. 3. 6. Atticum, γνώσεται commune esse scribat; cum γνώσεταν quoque saepius in Xenophontis adhibitum reperiatur libris, Mentem Grammatici praeclare demonstrauit Piorsonus, in illa eruditissima bonaeque frugis plenissima ad Meeridem praefatione p. 33. verbo, quid sequendum sit, admonui ad eundem p. 415. „ Licuit omnibus scriptoribus Atticis „formam vulgarem adhibore. Frustra sunt, qui ex hi -erom„exemplis Grammaticos erroris conuincere conantur. Variorum doctorum coniecturae et sententiae passim, propriae quaedam etiam interdum memorantur in quibus quaedam visae sunt mutationes non omnino necessariae. Luiusmodi illam esse putamus, quae fit in verbis IV, 3, 17. his: Ἀγισίλαὸς μὲν ἐν Διλφοὺς ἀφικόμενος δεκάτην τῶν ἐη τῆν λείας τῷ θεῷ ἀπεθυσεν, in quibus ἐκ τῆς Ἀσίας in locum ἐκ τῆς λείης substituitur, collato Plutarcho Ages. c. 19.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
