Latin
IOH. FRIDER. FISCHERI PROLVSIO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 140
Unproofread scanNot analysed yet
loquamur, nouissima est Commentatio super loco quodam Epistolae Paulli ad Hebraeos ad Christoph. Sancquiam, virum moxime reuerendum, Collegii Philobiblici, quod in Acad. Lips. floret, nomine misso. Est autem tempore primus fere libellus eorum, quos Cl. Auctor edidit, ante hos triginta annos scriptus. Extat is locus Cap. 9, 3. s. cuius ῥήσεως prima quidem pars plana fatis et perspicua est in altera vero sectione difficultatis non parum inesse videtur. In qua ex plananda ita versatus est A, vt primo de singulorum verborum vi atque potestate quaereret, deinde, quomodo, quae postous dicat, cum aliis librorum diuinorum locis ita vt nulla repugnantiae species restet, conciliari possint, traderet. Hic primum de thuribulo, θυμιατηρήν, dicitur, et Braunii et Deylingii sententia, existimantium, vtrumque vas, cum thuribulum, tum acerram, hoc nomine significari, reiicitur. De arca foederis omnia iam a Buxorsio, Scaccho. Lamio, Braunio, occupata sunt. At, quae asseruara in ea fuerint, de his quaedam dicenda restabant. Vasculum manna completum, στάμνος, qua figura fuerit ambigitur. Probabile tamen est instar vrceoli ansati fuisse, quod et nummi demonstrant, et vocibulum στάμνος per nomen ἀμεορεὺς explicatum ab Aristophanis scholiaste ad Ran. 22. Qua materia fuerit, aeneumne, an testaceum, an vitreum, quae Iudaicorom magistrorum opiniones sunt, docet optime Paullus, qui, recepto ex Alexandrina Versione verbo, cui non est quod in Hebraeo respondeat, χρυσῆν, diferte aureum vocat, declarans hanc vererem traditionem esse. Deinceps de virga Aharonis, deque tabulis praeceptorum, breuiter dicitur. Iam primum tempus, de quo Paulo sermo sit, conDocetur, non de templo altero eum disserere, stituitur. in cuius adytis nulla arca fuerit; nec de aede Salomonis, in cuius arca praeter tabulas legum duas nihil omnino inclusum fuisse. Iosephi A. I. 8, 4. 1. et litterarum sacrarum 1. Regg. 8, 9. testimonio sciamus.