# Nova Acta Eruditorum 1776 146

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARUMIUROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/146

Ab horum numero cum Lenginus abest quam longissime, quem scimus magno ingenio, magnaque rerum, quae erationem perficiant, scientia fuisse, collecta obseruandis exemplis veteris acui scriptorum et praestantissimorum, et secundorum, tum etiam Clariss. Editor eius, Tonpius, qui accuratae et infinitae lectionis copia et amplitudine, obseruationis diligentia, singulari inprimis ingenio, editiaque illius illustrissimis monumentis, consecutus est, vt inter principes Criticos nostri et superioris temporis numeraretur. Quibus praesidiis instructus, ad Longini librum nouis ornamentis condecorandum et illustrandum vnice idoneus erat. In huius autem etiam laudis societatem venit Dau. Ruhnkerius, qui litteras Graecas et Latinas in Aeademia Leidensi cummaxime ornat, qui Emendationes suas in Longinum cum Editore Cel. communicauit. Ac de Longino quidem satis constat, magnam eius famam semper et opinionem fuisse. Nam cum is ea persequutus fuisse, quae vel Aristoteles affecta reliquisset, vel alii prorsus intacta omisissent, cum is animum lecteris ad sentiendam, quanta concipi posset, sublimitatem tolleret: nemini ea de re iudicare, nemini fontes sublimitatis indagare et quaerere licuit, quin Longini exemplum et declarationem admiraretur. Aliam commendationis caussam orationis eius elegantia habet. Haec enim, qua Dionysio Halicarnassensi maxime similis est, lectorum studium acuebat semper et excitabat. In ea etiam elucent alia insigniora, e Poetis, e Platone, ex Plutarcho, ducta et formata, quae adhuc obscura latebant, de quibus suspicionis temeritas ma is, quam veritatis ratio exstabat, antequam lectores ad ipsa loca, e quibus p ofecisset, et sua ditasset, ducerentur Quibus eximiis virtutibus promeruit, vt magnum esset desiderium istius Commentarii integri habendi; quem nunc mutilum et multis partibus truneatum queruntur omnes, qui eius re legendi, vel edendi curam vmquam susceperunt.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
