# Nova Acta Eruditorum 1776 147

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARUMIUROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/147
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/147

Neque vero eius vlla spes est, donee iis adhuc codicibus, quos omnes ex vno Cod. Parisino ductos esse constat, vtimur, nec meliorum alicunde consequendorum via patefit. At de Lengini quidem rebus aetate, magistris, fortuna, scriptis, maximam partem deperditis, denno accurate, magnaque cum scriptorum veterum, tum recentiorum scientia egit in dissertatione philologica, quae de vita et scriptis Longini inscribitur, Petr. Iohannes Schardamus, Sparendano Patauus, quam, viginti sex paginas complexam, operi praemissam tenemus. Toupii autem labor in hoc Commentario et libello, non mutilo tantum magnam partem, sed etiam passim deprauato, perpoliendo, eximiam praestat lectoribus vtilitatem. Natm et Graecae orationis verba partim ex libris, partim ex ingenio constituit, et in quibus superiorum interpretum negligentia aberrasset, ad veritatem reuocauit; quin etiam nonnulla, quae a nemine erant intellecta, nunc demum explicauit, et clara luce perfudit. Rhetoras plerosque omnes veteres, atque alios probatissimos scriptores, ad partes vocauit, Dionysium Halicarnasseum inprimis, Plutarchum, Quintilianum, quos, vna cum antiquioribus diligentar legerat Longinus, atque ita sibi familiares reddiderat, vt eorum in eratione fingenda formas lubenter exprimeret. Do rarioris significationis verbis saepe admonuit, et quae tenenda essent, exemplis cum pluribus, tum idoneis, confirMorem Graecorum in exquisitioribus quibusdam manit. fermis declarauit. Editorum autem Graecorum librorum mori et consuetudini vt inseruiret, Latinam versionem integram et intactam Pearcii adiungendam putauit, subinde vero admonendum in notis, vtcunque eum abcrrasse intellexisset. Is igitur est, qui passim viri doctissimi nomine appellatus commemoratur. Dau.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
