# Nova Acta Eruditorum 1776 148

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARUMIUROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/148

Ruhnkenii Emendationes hoc tantum, quod paucioribus paginis absoluuntur, quod ad fragmenta Longini non pertinent, Toupianis cedunt; eruditionem si spectes, des, si emendandi conatum et sollertiam si similitudinis reperiendae et declatandae facultatem, si Graecitatis exquisitioris origines requicas, si litterarum vtriusque linguae opes desideres, nulla parte inferiores, sed eodem prorsus numero locoque habentur. Statim Sect. 3. leguntur; οἱ χαῦνος καὶ ἀναλήθεις, vbi sequitur coniecturam T. Fabri, οἱ χ. καὶ ἀρωλθεῖς. Ab ἄσι scribit, spiro, est ἄλω vel ἄλα, latitum halare et halere, vt do halitus, et aλia vapor calidus, et ἀλεcιrur calefocere. Ab ἄλω etiam deriuatur ἄλθω et ἄλθα. Hesyeh. Αλθο θερμασία, ἡ θεραπεία. In quibus prima vis est calefaciendi, altera sanandi. – Habent etiam vicinam augendi potestatem. – Hinc quis non discipulum ad Hemsterhusii ingenium formatum agnoscat? Putat autem, Longinum traduxisse hoc vocabulum ad orationem maeram et exilem, qualem oratorem Cicero Brut. 16 strigosum dicat. Verumtumen ista emendatio, et vt arbitramur non male, a Toupio repudiatur. Certe si ἀλρθῆ sunt solida, vera. et opponuntur fictis atque pictis rerum formis et imaginibus, vt lo. Alberri demonstrauit Obseruat. N. T. ad Ioh. XVII. 3. facile intelligitur, ἀναλήθεις esse inanes et specie tantum fallentes. Si quid mutandum, lenior esset mutatio ἀναλκεῖς Sect. 8. τὸ περί τὰς νοήσεις ἀδρεπίβολον. Vocem nullo dum exemplo comprobatam refingit sic: τὸ περὶ τὰς νοήσεις ἀἰδρὰς ἐπίβολον. Toupius in his non offendit. Sect. 10. vbi Sapphus versiculi amatorii commemorantur, vna opera Aristaeneti II, 5. verba emendat, πυκνὰ παλλομένης ἐφάπτομαι τῆς καρδίας, καὶ δεινῶς ἐκπηδᾶν καὶ φλέγεσθαί μον δοκεῖ. At legitur vulgo φθέγγεσθαι, quod nobis verum videtur. Ecquis autem dubitat, quin verbae βοᾶν, ὑλακτεῖν, atque adeo φθέγγεσθαι, et apud Latinos fremere, de corde saepe dicantur. Non recordabatur Vir doctus eorum, quae scripsisset Doruillius Crit. VannSect. MENSIS AFRILISIA: HDCCLXXVI. Sest, 2δ. φσκετές τι καὶ έμσνον: Scripsisse videtur ei Longinus more sασφκοκάδῖς τῷ quod collatis Sect. 3, et 10. Persii quoque versu Sac. I, 96. Nonne, hoc spumosum et

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
