# Nova Acta Eruditorum 1776 15-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/15-2

Omnino autem non intelligo, quid nostri, vitiosae suae orationis culpam in rerum ipsarum difficultatem subtilitatem que conferentes, sibi velint. Nam nullas res nouas, sed antiquitus plerasque iuuentas, et dudum explicatas ac demonstratas, tradere eos constat. In his vero repetendis, et vel voce vel scripto tradendis, nullae aliae iis sunt partes datae, quam vt subtiliter de iis disserendo, aditum ingeniis discendi cupidis ad ea, quae recondita sint atque inter ora, cognoscenda patefaciant. Nonne vero in re difficili atque subtili, licet sermone facili et perspicuo vti? Cur igitur scholas philosophicas habent, si obscura non nisi obscure interpretari et explicare possint, nec limati atque vere subtiles philosophi, qui res explicent propriis perspicuisque verbis, esse velint. Bene Arminius, in Epistola quadam ad Ioannem Vytenbogordum scripsit: ineruditi est, imo incogitantis, non curore quibus verbis sententiam veram enuntiet. Mihi vero ii, qui tetricae suae subtilitatis hanc afferunt causam, quod philosophia in obscuris, et quae sint supra plerorumque captum, rebus versetur, fateri potius videntur, nesua. quidem ipsorum ingenia esse talia, quae istas res capere, et luper iis via ac ratione philosophari queant. Nam verissime profecto Quintilianus, Institutt. II, 3. dicit: plerumque acridit, ut faciliora sint ad intelligendum, et lucidiora, multo, quae a doctissimo quoque dicantur. Paulo post: erit ergo etiam obscurior, quo quisque deterior. Tum sophia, quae maxime popularis esse deberet, mysticam quandam doctrinam confieerent. Quis paullo humanior eorum studium operamque probet? Cirero quidem de Orat. III, 19.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
