Latin
ARUMIUROMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 152
Unproofread scanNot analysed yet
Sect. 22. προεισέβαλε γοῦν εὐθὸς ἀπὸ τοῦ φόβου, recte verti ε ἐ. lubet: Exorsui est statim ab ipso metu. Sicut et nos intelloximus in recensende CI, Mori nostri Longino, in Act. Erud. anni cioioecLxvUm. p. 519. Ac in aliis etiam quibusdam ibi notatis, nobiscum facere Cl. Toupium gaudemus, Sect. 23. Necessariam non putamus correctionem, vt pro ἀλλ ἐκεῖνα μᾶλλον παρατηρήσεως ἄξια, legatur ἀλλ ἐκεῖῖς μᾶλλὸν παρατηρήσευς ἄξιον. Frequens enim est enallage numeri omnibus scriptoribus, et hic de vi nominum in plurali positorum cummaxime agitur, vnde ipsius Longini oratio facile ad hunc numerum delabi poterat. Sect 28. per θήλειαν νοῦσον, aliud Herodotum, aliud recentiores intellexisse, notat. Cum ibi citatis comparetur Ern. Gottl. Bosii, Viri Exc. et Exper. Prolusio de Scytharum νόσῳ θηλείᾳ, ad illustrandum locum Herodoti anno superiore 1778. Lipsiae edita. Sect. 31. e corrupto πτικώτατον scite fit ποιητικώτατα. Mox autem Sect. 32. de elegantissimo verbo, et a nemine nterpretum intellecto, ἐπιπροσθεῖν, disputatur, ac ἐπιπροσθεῖν τῷ πλήθει τῶν τροπικῶν docetur esse, multitudinem tropormn Sohnubilare et abscondere. Est enim, non proruere, sed obtegere. Suidas: Ἐπιπροσθεῖ ἐπισκιάζει. Cum aliis rarioribus habet Philo de Spec. Legg. p. 744 qui locus simul emendatur: μηδενὸς ἐπιπροσθοῦπος ἡλίῳ τὸ παράπαν, ἀλλ ὡς ἐν αἰθρία καθαρᾷ ὀλοστὸν ἀναφαίνοντι. Apud Plutarchum occurrens de Audit p. 41 non intellectum est ab Reiskio. Apud eundem quoque ἐπεπρόσθησις, obtegumentum, exstat. At enim sciendum est, Cl.