Latin
ARUMIUROMI
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 152-2
Unproofread scanNot analysed yet
anni CIↃIↃECLXVIIII. p. 519. Ac in aliis etiam quibusdam ibi notatis, nobiscum facere Cl. Toupium gaudemus. Sect. 23. Necessariam non putamus correctionem, vt pro ἀλλ ἐκεῖνα μᾶλλον παρατηρήσεως ἄξια, legatur ἀλλ ἐκεῖῖς μᾶλλὸν παρατηρήσευς ἄξιον. Frequens enim est enallage numeri omnibus scriptoribus, et hic de vi nominum in plurali positorum cummaxime agitur, vnde ipsius Longini oratio facile ad hunc numerum delabi poterat. Sect 28. per θήλειαν νοῦσον, aliud Herodotum, aliud recentiores intellexisse, notat. Cum ibi citatis comparetur Ern. Gottl. Bosii, Viri Exc. et Exper. Prolusio de Scytharum νόσῳ θηλεία, ad illustrandum locum Herodoti, anno superiore 1778. Lipsiae edita. Sect. 31. e corrupto πτικώτατον scite fit ποιητικώτατα. Mox autem Sect. 32. de elegantissimo verbo, et a nemine Anterpretum intellecto, ἐπιπροσθεῖν, disputatur, ac ἐπιπροσθεῖν τῷ πλήθει τῶν τροπικῶν docetur esse, multitudinem troporian Solmubilare et abscondere. Est enim, non proruere, sed obsegere. Suidas: Επιπροσθεῖς ἐπισκιάζει. Cum aliis rarioribus habet Philo de Spec. Legg. p. 744 qui locus simul emendatur: μηδενὸς ἐπεπροσθοῦκτος ἡλίῳ τὸ παράπαν, ἀλλίως ἐν αἰθρία καθαρ ὀλοστὸν ἀναφαίνοντι. Apud Plutarchum occurrens de Audit p. 41. non intellectum est ab Reiskio. Apud eundem quoque ἐπιπρόσθησις, obtegumentum, exstat. At enim sciendum est. Cl. Morum nostrum agnouisse iam pridem et retractasse errorem, ac de hac verbi significatione dixisse in Act. Eruditor. anni CIƆIↃCCLxxIII. p. 88. Ibid. τόν γε μὴν σηληνα τῶν ἐντὸς μαγεῖον. Sic enim e Cod. Vat edidit pro μαγειρεῖον. Idem autem μαγεῖον esse dicit quam ἐκμαγεῖον, de quo merito aliquis dubitet. Neque enim quod ἐκμάττεσθαι et ἀπομάττεσθαι frequentatur.