# Nova Acta Eruditorum 1776 153-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARUMIUROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/153-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/153-2

ideo dicendum μάττεσθαι quoque in vsu fuisse, quod secus Exempla quoque allata ἐκμαγεῖον tantum illustrant, est. vno excepto in Anthol. lib. 6. p. 571. τόν τε μαγῆα Σπόγγον. Sect. 34. Vocem εὐγένεια, frustra suspectam Ruhakenio, qui ἐμμέλεια legebat recte tuetur Photii Bibl. p. 525. Nimirum, vt nobis videtur, et Quinctiliani X, 1. locis. ἐμμέλεια est dicacitas, quae potest esse etiam sermorum et ancillarum, et aliorum de plebe hominum; εὑγένεια habet sales et iocos liberales, quibus vtuntur et delectantur ingenui, et nebus optimis instituti. Sect. 35. editum est: καὶ ποταμοὺς ἐνίοτε τοῦ γηγενοῦς ἐκείνου καὶ ἀὐτοῦ μόνου προχέουσι πυρός. Eleganter. In altero haerebat Rulinkenius, qui αυπόχθονος legebat. At ἀυτοῦ μόνυ defendit Toup. et vertit, fluuios subterranei istius et puri puti ignis. Iuuat hoc confirmare loco Philonis de Agric. P. 193. ἀυτὰ μόνα τὰ ἐπιτήδεια, non nisi necessaria. De ἀυτὸ μόνον alibi egit, ad fragmentâ Longini p. 248. de eleganti hoc Graeeismo, ad vindicandum Hesythii locum contra Pauum et Doruillium Vann. Crit. p. 269. disputatum est ab Abreschio, Dilucidatt. Thucyd. p. 56. Nobis videbatur adhuc corruptus esse Thomas Mag. V. Bασίλεια, et ibi pro αὖ μόνον legendum ἀυτὸ μένον. Sect. 36. verba ὑπὸ τοῦ φθόνου παρανοίας ἀλῶναι, à nemine Interpretum intellecta, docet significare, ab ipsa Inuidia dementiae argui. Elegans hoc quoque, vsitatum autem Graecis, vt exempla declarant. Eiusdem generis est Sect. 39. ὅσα γε τῆς θεωρίας ὖν ἡμὲν ἐφικτά. Cum θεηρία sit institutum, argumentum, vertenda sic ista: In duobus libris satis exposuimus quantum huius argumenti nobis erat perspectum, Ibid.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
