# Nova Acta Eruditorum 1776 153

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, ARUMIUROMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/153

Morum nostrum agnouisse iam pridem et retractasse errorem, ac de hac verbi significatione dixisse in Act. Eruditor. anni croiocCLxxiII. p. 88. Ibid. τὸν γε μὴν σπλῆνα τῶν ἐντὸς μαγεῖον. Sic enim e Cod. Vat edidit pro μαγειρεῖον. Idem autem μαγεῖον esse dicit quam ἐκμγεῖον, de quo merito aliquis dubitet. Neque enim quod ἐκμάττεσθαι et ἀπομάττεσθαι frequentatur. ideo dicendum μάττεσθαι quoque in vsu fuisse, quod secus Exempla quoque allata ἐκμαγεῖον tantum illustrant, est. vno excepto in Anthol. lib. 6. p. 571. τόν τε μαγῆα Σπόγγον. Sect. 34. Vocem εὑγένεια, frustra suspectam Ruhakenio, qui ἐμμέλεια legebat recte tuetur Photii Bibl. p. 525. et Quinctiliani X, 1. locis. Nimirum, vt nobis videtur, ἐμμέλεια est dicacitas, quae potest esse etiam semorum et ancillarum, et aliorum de plebe hominum; εὑγένεια habet sales et iotos liberales, quibus vtuntur et delectantur ingenui, et nebus optimis instituti. Sect. 35. editum est: καὶ ποταμοὺς ἐνίοτε τοῦ γηγενοῦς ἐκείνου καὶ ἀὐτοῦ μόνου προχέουσι πυρός. Eleganter. In altero haerebat Ruhnkenius, qui ἀυτόχθονος legebat. At ἀυτοῦ μόνυ defendit Toup. et vertit, fluuios subterranei istius et puri puti ignis. Iuuat hoc confirmare loco Philonis de Agric. P. 193. ἀυτὰ μόνα τὰ ἐπιτήδεια, non nisi necessaria. De ἀυτὸ μόνον alibi egit, ad fragmenta Longini p. 248. de eleganti hoc Graeeismo, ad vindicandum Hesychii locum contra Pauum et Doruillium Vann. Crit. p. 269. disputatum est ab Abreschio, Dilucidatt. Thucyd. p. 56. Nobis videbatur adhuc corruptus esse Thomas Mag. V. Bασίλεια, et ibi pro αὖ μόνον legendum ἀυτὸ μόνον. Sect. 36. verba ὑπὸ τοῦ φθόνου παρανοίας ἀλῶναι, à nemine Interpretum intellecta, docet significare, ab ipsa Inuidia dementine argui. Elegans hoc quoque, vsitatum autem Graecis, vt exempla declarant. Eiusdem generis est Sect. Sect. 17. A nemine adhuc Interpretum intellecta verba, καὶ πῶς παραληφθεῖσα ἢ τοῦ πανουργεῖν τέχγη τοῖς κάλλεσε καὶ μεγέθεσι, emendatione, παραλειφθεῖσα, scita et commode explicat. Nempe vt verbum sit παραλείφειν, occurrens apud Aristotelem in Rhetor. III, 4. quod significat illinere, obiinere, non παραλείπεν, vt adeo hoc denotetur: splendore verborum fraudes obtendere et obliners. Sect. 22. προεισέβαλε γοῦν εὐθὺς ἀπὸ τοῦ φόβου, recte verti lubet: Exorsus est statim ab ipso metu. Sicut et nod intelloximus in recensendo Cl, Mori nostri Longino, in Act. Erud.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
