Latin
IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 156
Unproofread scanNot analysed yet
Nec sane negandum est, multos interpretes in expediendis huius libri difficultatibus haesisse, quod tamen non tam inscitiae linguae Arabicae, cuius dialecti ope etiam multi veterum, sine vlla vero iactantia, vsi sunt, quam potius antiquitati libri, eiusque scribendi generi, formae orationis dialogicae, carminis rationi incognitae, aliisque fortassis causis tribuendum esse videtur. A Capite III, v. 3. ad cap. XLII, 6. metrieam esse orationem, ex sententia Hieronymi Praefat. in Iobum, hexametris versibus constantem, et veteres, et recentiores cum Iudaëi, tum Christiani consentiunt. Quum permulta Arabicae linguae vestigia in libro lobi reperiantur, adeo vt sint qui vel lobum ipsum, vel quendam amicorum, fata sua Arabicis literis tradidisse sibi persuadoant: b. Reiske hoc sibi agendum putauit, vt hebraicas veces lobi cum Arabicis verbis compararet, Arabicae linguae ope sensum, qui sibi videretur, erueret, quomodo legendum quoque luspicaretur, hic et illic traderet vsus, vt fatetur, nullo alio adiumento, quam Schultensii Commentario. Coniecturarum eius atque obseruationum quaedam exempla dabimus, vt cognoscatur, quam rationem b. Reiske in interpretando secutus sit, qua in re se noluisse Theologum, sed modo Criticum agere, profitetur. Capite III, a quo initium cepit explicandi Iobi, versu 3. legendum ipsi videtur 22a 1 nox, qua concepit mater mea virum nobilem et honestum mutato Pyal in Kal et voce *ON absolute posita in DN. Verba versus 4. πισ77)N possunt duplici modo exponi vel illo consueto non requirat eum Deus vt aegrum desperatum, vel dies hic fiat caligo, quam non dehat, et detergat deus. Versu quinto InDyS non est composita vox, sed vnica, *vn0 vero sunt calyptrae noctis vel sublustres tenebrae colorem mustelinum habentes τὰ ἀμφίλυκα τῆς νυκτὸς, septimo versu comparatur natalis Iobi cum MENSIS APRILIS A MDCCLXXVL IEX cum dura filicae: Vt dura filex surda et muta est, sic dlie cius non edat iubilos, non audiat. Toyà notat omne solidum 7 enim infertitium est. Si conferantur lora Iobi XV, 34. ec XXX, 3.