Latin
IMMAN. IO GERH. SCHELLERI PRAECEPTA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 157-2
Unproofread scanNot analysed yet
doctrina solida et subtilis, modestia, cognitio hominum, accurata cognitio linguae, atque prudentia, de quibus singulis ita disseritur, vt breuitati magis consultum nobis quidem videretur, si omissis iis, quae vel cuiuis sunt aperta atque cognita, vel non sunt perspicuitatis proprii fontes, modo doceretur, ad perspicuitatem scribendi necessario requiri cognitionem accuratam, tum rerum de quibus scribitur, tum linguae, qua scribitur. Ingenium enim bonum, doctrina solida, vt dicitur, in omnibus disciplinis plurimum valet. modestia vero atque prudentia non doctis modo, sed et indoctis, vtilis atque conueniens esse videtur. Quodsi vero cognitio hominum ea, ex qua scimus quid homines vulgo intellegant, et intelligere possint quid non, ad perspicue scribendum requiritur: pauci profecto esse videntur, quibus in iuuenili aetate, cui haec praecepta perspicue scribendi potissimum dantur, aditus ad intelligendam cognoscendamque vim mentis humanae patet. Sed ad fontes perspicuitatis propiores veniamus, quorum primus est delectur vocabulorum singulorum, quae debent esse vera, vel vere apud priscos Lafinos occurrentia; nota, 1. e. in aetate aurea accurrentia; significationis notas; denique apta et non ambigua. In his vberius explicandis Clar. autor ita versatur, vt multa cognitu vtilia, quaeque obseruentur digna, afferat; quamuis in nonnullis videatur nimis subtilis atque accuratus esse: v. c. naufragium pati notare Schiffbruch sich gefallen lassen, ac rectius dici accipere naufragium calamitatem non pro omni malo, fortunam aduersam non pro casu quouis infelici, vsurpaula ri posse, voces legio, cohori, non recte dici posse de multitu dine militum, quam nos vocamus Regiment, Bataillon. nec togum, tunicam, de nostro vestitu Rock, Weste.