Latin
IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 160
Unproofread scanNot analysed yet
Subiuncta atque adiecta est huic libello Oratio studium Arabicae linguas commendans, quam Reiskius die vigesimo primo mensis Augusti anni quadragesimi octaui huius seculi Professionis Arabicae linguae extraordinariae adeundae causa in consessu Hoctorum recitauit, in qua etsi non scribendi elegantia, non dicendi vis, diffusae tamen doctrinae copia cernitur. Causis enim nonnullis neglecti studii Arabicarum literarum enumeratis, Vir Cel. hoc agit, vt quanti fructus, quantae vtilitates, quanta commoda in eos redundent, ostendat, qui cum sacris litteris recte interpretandis dant operam, cuius rei Pocokius, et Schultensius egregia documenta dedere, tum qui de iure respondent, historia imperii Saracenorum rerum politicarum studiosis maxume fructuosa, tum qui in arte Medica docenda exercendaque versantur Arabum genti vniuersa chymia pharmacia et parte non contemnenda in ateriae medicae in acceptis referenda, tum denique qui ad mathesm, geographiam, historiam et poesin vel discendam, vel docendam naturae impetu, ingeniique felicitate feruntur, Arabibus in hoc literarum genere nisi excellentibus haud tamen plane nihil praestantibus. Quamuis igitur studium linguae Arabicae non sit multorum, nec lucrosum, nec facile: tamen est honesto animo dignissimum, atque dolendum, non vidisse b. Rejskium, quae sub finem orationis optaret: Viinam enim scribit excitaret almum prouidumque rebus humanis numen opulentum aliquemet liberalem Musageten qui opes –caemendae impenderet bibliothecae codicum manuscriptorum Arabicorum, et erigendae typographiae Arabicue qualis olim Romae fuit instituta, ex qua vt alios taceum ignobiliores, Auicenna, et Geographus Nubiensis prodierunt. Vti. nam Lipsia nostra, nisi opulentae, certe cruditas Germariae caput vexillum tolleret ceteris urtibus onisque, generii bones libros Arabicos tanquam ax dinite cornu Copias profunderet. At ne longiori mora lectorum patientia abuti velle vij deamur, laudanda quoque paucis videtur Epistola huic libro praemissa quam b Reiskii vidua Petro Friderito de Suim, Cubiculario primi ordinis in aula Danorum regis, grati animi testandi, causa scripsit. His enim literis venustis, nec foemina docta indignis, cum defuncti mariti vel potius amici, quo nomine ipsi vti placuit, tum suo nomine gratias agit. gratamque beneficiorum memoriam nunquam sese deposituram spondet.