Latin
IMMAN. IO GERH. SCHELLERI PRAECEPTA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 160-2
Unproofread scanNot analysed yet
Suauitas dicendi tum propius adimuatur variis modis, scilicet cum perspicuitate atque grauitate dicendi coniuncta iusta breuitate vel copia, modeste de nobis dicendo, humanitate erga alios declaranda, vitandis vocabulis plebeiis, obscoenis, nouitate elocutionis, variatione, genere scribendi non affectato, aequali, vegeto, iocoso etacuto, varia repetitione vocabulorum, antithetis, periodo ac numero; de quibus singulis Clariss. autor ita disserit vt nemo sit qui vel de obscuritate ambigua, vel de breuita. te concisa, conqueri posse videatur. Dum nouitatem elocutionis ad conciliandam orationi suauitatem maximam vim habere dicitur, quia omne nouum placeat: hanc nouitatem quidem a generoso animo, ab accurata cognitione linguae duci, atque inprimis in prouerbiis, in similitudinibus, in exemplis, In tropiis, in verbis locum habere ostenditur; sed ex quibus vera ratio ac natura istius nouitatis appareat, exempla desiderantur. Gratiâ quoque ac venustas paritur orationi vegeto scribendi et dicendi genere, hae. tali, quod lectorum et auditorum attentionem excitet; quibus verbis pofterioribus non explicatur quid sit vegetum scribendi genus, sed quam vim habeat, cum tamen lectores scire cupiant, qua in re cernatur ipsa vegeti scribendi generis ratio, cui inest vita quasi, ac vigor, atque ex hilari, ac contento animo. tproficiscitur, atque lectore vel auditores e somnolentia excitat, quod sane fieri solet epithetis, descriptionibus, acutediMNSIUNIUS IMDCCLXXVI 11 dictis, metaphoris, quae tamen singula efficiunt, vt prosaica cratio propius accedat ad poeticum scribendi genus, saltem ex frequenti poetarum lectione ducitur.