# Nova Acta Eruditorum 1776 163-3

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IMMAN. IO GERH. SCHELLERI PRAECEPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/163-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/163-3

18 aeta, metaploris, quae tamen sungessa essiniuet, et prosales dratio propius accedat ad poeticum scribendi genus, saltem ex frequenti poetarum lectione ducitur. Acute dicta; quae ad vegetum dicendi genus requiruntur, non sunt ea quae non statim a quolibet intelliguntur, ista enim sunt obscura, sed aliquid reconditi, atque ita non a quouis expectati continent, vel quae sententiam non vbiuis obuiam, alacritatis atque sagacitatis indicem exprimunt. Breuitati magis consuluisset Vir Clar. si non eandem negando atque affirmando simul expressisset; ea vero, quae de vi vocum acutus atque obtusus disseruit, mallent profecto lectores alio loco legere; cum trita et satis nota sint: offenduntur enim facile lectores, si scriptorem semper docentis personam agere, atque omnia ad vnguem resecare, nec facillima quaeque praeterire intelligunt. Vitandum. quoque, ne sunuitas pereat vel minuatur, esse monetur, inanem vocabuli eiusdem repetitionem, praesertim crebram, atque exempla a Cl. Sch. proferuntur, ex quibus priscos in hac re negligentes fuisse pateat; ea vero loca, quae ab Ernestio nostro in classem gratae negligentiae referuntur, ita comparata esse ostenditur, vt commode defendi posse videantur. Inter inanes repetitiones a Clar. Viro refertur Cic. Orat. 13. Me autem, qui Ifocratem diligunt, vna cum Socrate et cum Platone errare patimitur: at repetio voculae cum non est inanis, sed lectores ad vtrosque et Soeratem et Platonem attentos reddit. Ad Div. VI. Ep. 1. quatuor priores periodi per etsi incipiunt, atque doct. Se hellerus addit, Ciceronem uitium negligentiae commisisse nemo sanus neget: poterat enim, scilicet nostro indicio, quanquam, licet quoque ditere. At Cicero seipsum defendere nequit, er quiuis cultorum eius ab eo defendendo deterretur, timens, ne crimeninsaniae incurrat. Sed forsan Ciceroni, aliisque priscis, multa haud visa sunt venustati ebesse, atque graNNXMA ERUNTORM gratiam ttalero quas abstis aucibus minis suon uqre num Aunda videntur. .1. Appendicum quaque facienda est mansio, in quibra de sabsidia stilidun iini, de aloborationibus, &e division tus genatum dicandi, agitur.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
