# Nova Acta Eruditorum 1776 165

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/165

Calculus inde enatus primum quidem experientiae non satis respondit, tandem vero, tubo ab asserculo remoto, parte superiori aperta, globoque circumiacentia corpera non tangente, experimento repetito magis eidem satisfecit.. Quod ad legem fundamentalem, vnde omnis ratio de communicatione caloris est dependens, attinet, quaeue statuit, calorem singulis minutis ex frigescente corpore effluentem esse eius calori quem habuit proportionalem: de eius veritate et naturali euidentia priusquam legisset opuscula Neutoni, sciretque, hunc Philosophum eiusdem principii experimentando iam pridem vsum fecisse, adeo persuasus erat vt tum de eius demonstratione condenda ne eogitaret quidem. Et quamuis eruditus Amonton acerbo admodum animo experimenta Neutoni censuerit, nihilo tamen secius Lambertus noster, ea quam iniit via, acriter perrexit, docuitque modum et conditiones explicandae eius legis, cuius explicationem diductiorem ab eius sequelis petiit. Idcirco ergo simplicissimum casum euoluit, quo globus non adeo magnus materiae fluidae, qualis v c. aër est, imAtque hic ex mente auctoris positus, successiue frigefit. potissimum excessus caloris in globo pedetentim euanescentis in censum trahendus est. Quodsi iam hic excessus caloris, ponatur = y eius vero tempus exprimatur per t ac quouis alio tempusculo = dt, exeat ex globo caloris quantitas dy; tum, si quantitasdt sit constans vi vtique legis fundamentalis etiam dy: y constans erit. His ergo ita constitutis, oritur aequatio – dy = dt, in qua formula quantitas T. homogenea est numeratori dt. Potest valor quantitatis y per ordinatas lineae logarithmicae exhiberi, cuius subtangens sit = T, abscissae vero = t; vnde etiam assamto valore t =C, Y = V, sequitur sua sponte, fore lv = t ideoquey = v. o Iam superiori seculo magnus Neutonus assumsit, quantitatem dy quouis tempusculo ex corpore calido exeuntem sequi superficiem corporis, y vero semper sequi spatium corporeum, esseque ideo y in globo in ratione cubi, dy vero in ratione quadrati diametri.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
