# Nova Acta Eruditorum 1776 166-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IMMAN. IO GERH. SCHELLERI PRAECEPTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/166-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/166-2

sed et interpretari, cum summa ope niti decet, ne sublimitatem eius eximiam et adinirandam, contemnenda humilitate verborum et sententiarum, deprimat, sed ad parem cum eo altitudinem efferatur. Hoc arbitramur non solum propositum fuisse V. D. sed etiam contigisse. Nam vernacula interpretatio, quantum comparando intelligere licuit elegans visa nobis est et apta, et documento esse diligentiae, ab Cl. Auctore in ea concinnanda adhibitae. Notae cum exegeficae sunt siue explanatiuae, tum criticae. Ad illas qui respexerit, ope temporum rationis, Geographiae, Antiquitatum passim illustrari Poetae verba deprehendat, nonnullaque vage dicta, arctius finitu et descripta reperiat. Huius generis illa est, quae p. VI. occurrit annotatio, vbi in texss est: „durch dick lenks der hurrschende Tängling vom Vatae zum Herrschuer gascrut, bala der (u ta lrnst he das Volk, – vbi hene obseruat: der Iüngling ist Dinomenes, der Greis Hieron. In der aeuen Colome scheinen frun Zwissighaiten autstandon xu fryn, die um so ther Mglich waren, da nur die Hälfte rigentlich aus dem Peloponnes ror, die die andre Halfte hingegen nus Sgrucnsern bestond, die viellicht dem Vorxug verlaagtes, oder die Peloponnisir nicht bey ihren alken Gesetzen lassen wollten.“ De criticis dnonotationibus quaedam ita commemorabimus, vt nostrum simul iudicium interponumus, remota taten omni merig.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
