# Nova Acta Eruditorum 1776 166

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/166

Hanc sententiam Lambertus veram quidem esse dicit, at non neglecta conditione diffusionis vniformis caloris per corpora, quod nonnisi in globis minoribus, quales fere sunt thermometrorum, accidere solet; quodsi contra corpora non sint admodum irregularia, homogenea tamen, neque summus petatur rigor, poni posse, subtangentem refrigerationis esse in ratione directa spatii corporei, atque inuersa superficierum, imino subtangentem calefactionis aequalem esse sublangenti refrigerationis. Quodsi calor ex igne in adiacentia corpora transeat, atque ob interruptas eius operationes communicati caloris gradus successiue iterum in ambientem aerem transeant; iam vtique variatis circumstantiis diuersus calculus ad phaenomenon rite intelligendum instituendus est. In huius ergo rei vsum Lambertus condidit formulam dy znde–ydt in quay calorem corpori, elapso temporet communicatum, n gradus caloris ab igne venientes, ndt autem calorem tempusculo dt respondentem, denotat. Quodsi in hac formula n sit quantitas variabilis; omnes vtique sub se complectitur casus inaequalis calefactionis, patetque, posito dyzoaequationem y = n T exhibere Maximum caloris. Nec minus, eadem euidentia, adhibitis integrandi legibus, formatur aequatio, ex qua directe colligi possit, fore hoc cosu calefactionem prorsus eandem, quae fuisset, si corpus in aëre calore nT modificato incaluisset. Quodsi contra quantitas n fuerit mutabilis, vt proinde ignis seu fol aequali tempore non aequales caloris gradus corpori communicet, potest n instar functio is ipsius t confiderari; atque eatenus quantitates variabiles facile separantur, vt adeo obtineatur aequatio Y= (SnetdtψA) et sitque casus simplicissimus hic, ad quem quadret formula Lambertiana nz a4 bt; ex qua sequitur vim ignis augeri, vel etiam decrescere secundum progressionem arithmetieam, pro quo quidem casu valet integrandi formula ab auctore adhibita YTT–LTITBI–T—bTEV– Calor continuo ex corporibus effluens propemodum eas leges sequtur, quas lux in omnes partes sese diffundens; atque hinc factum est, vt auctor analogas quasdam propositiones ex photometria assumtas experimento instituto firmaret, earumque vsum in cognoscenda caloris diffusione demonstraret.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
