Latin
DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 17-3
Unproofread scanNot analysed yet
An vero idem illud de nostris plerorumque scholis gloriamm liceat? Mihi quidem saepissime hac de re cogitanti, locus nobilis e Gelli Noctib Att. V, 15. in mentem venit, vbi post relatam huiusmodi quaestionem acutam, ita concludit, Hos aliosque tales argutae delectabilisque desidias oculeos quum audiremus, vel lectitaremus; neque in his scrupulis, aut amolumentum aliquod solidum, ad rationem vitae pertinens, aut finem ullum quaerendi videremus: Ennianum Neptolemum probabamus, qui profecto ita ait: Philosophandum est paucis. Nam omnino haud placek. Neque vero miror, si multis, qui hanc de philosophia disserendi rationem sequuntur, idem accidat, quod l’acuuiano Amphioni euenit, auctore Cicerone de Diuinat II, 64. qui cum obscurius dixisset, Attici respondent: non intelligimus, nisi aperte dixeris. Necesse enim est, vt sotua illud philosophandi genus, auditoribus subinde oscitantibus, dinpliceat, quum magno verborum apparatu, magnaque animi contentione, friuola quaeque, et in nullam partem vti, lia, vnius cuiusdam placita, subtilius, vt putant, id est obscurius, explicentur. Sed de hoc mox deinceps plura dicemus. Nunc de vtilitate huius philosophiae quaerimus, Quis autem Historicus, quis Orator, quis Poeta, quis denique sanus, istam ei laudem tribuat, quam a Cicerone Tu, sculan. V, 2. sqq philosophiao tributam summa cum voluptate legimus. At vero certe existimandum erit, illam vulgarem philosophandi rationem cum quadam animi oblectatione coninnciam esse, quae pluribus eam commendet. Iam supra mentionem fecimus, qualia fere ingonia essens, quae obseuritate magis, quam perspicuitate tenerentur. Hoc loco illud modo tenendum est, non id quaeri, vtrum ingenus et liberaliter instituta mens, ex inuestigatione atque cognitio.