# Nova Acta Eruditorum 1776 170

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, IOANNIS IACOBI REISKE CONIECTVRAE IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/170

Quodsi ergo duorum corporum A et B caloris quamitates denotentur litteris Q et que atque V et v designent operandi modum, M vero em corporum A, B magnitudines; orietur sua sponte analogia; Q: q ac V. M: vm, in qua ratio postrema composita est. Cum vero corpora fuerint heterogenea, eadem quidem adhuc obtinet ratio, tantum eo casu, quo transitus fit caloris ex corpore in corpus ad inaequalitatem operationis seu effectus animaduertendum est; igneae nimirum particulae proprie tantum transeunt, quae non promiscue in quibusuis corporibus eandem vim conseruant et exserunt. Consilium itaque acutissimi auctoris eo tendit, vt quantitates particularum ignearum seorsim calculentur, eumque in finem adhibeantur corpora, in quae eiusmodi particulae feseQuia corpora calore extenduntur, oportet insinuarunt. vtique spatium inibi occupent particulae igneae, videturque haec ipsa noua extensio eadem cum spatio ab occupantibus particulis igneis repleto, adeo vt si triginta digiti cubici spiritus vini accedente calore extenderentur ad triginta et vnum digitum, spatium ab igneis particulis occupatum, vnius sit digiti, possitque sano sensu dici, massam, seu quantitatem igneam efficere vnicum digitum cubicum Aliter longe comparata res est mutato corpore. Dum nimirum eaedem particulae igneae mercurium permeant, vires earum duplum propemodum augentur, quo fit, vt idem digitus cubicus massae igneae in hoc fluido comprimatur fereSimiles obseruationes etiam suppediad 9 digiti cubici. tant alia corpora, et b. Lambertus mutabilium esusmodi euentuum rationem reperisse sibi visus est in elasticitate particularum ignearum, vi cuius, secundum vires cohaesionio corporum diuersas, etiam ipsum spatium necessario dinor. uersum esse debet. Quod iam adtinet ad subtangentem. elusque magnitudinem, quoties aquam, vel etiam alia corpora tangimus, eam plerumque breuiorem iusto fieri solide demonstrauit, ostenditque, quantitatem caloris solaris pendere tum a densitate radiorum, tum etiam a duratione eorum, atque magnitudine superficiei super qua diffunduntur. Corpus quoduis ardens in ratione subtangentis negati.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
