# Nova Acta Eruditorum 1776 175-2

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, EVSEBII VERINI COMMENTATIO IVRIDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/175-2

Quibus fuse satis dispuutis, ad eam tractationem progreditur, qua rationibus inuictis ius herediarium in Regnum Apostolicum Serenissimae Genti Habspurgico Austriacae asserit; huiusque inris originem ad aetatem Sigismundi Imperatoris refert, atque male notat Hungarorum conspirationem Anno 1505. factam, qua fuit decretum, vt Vladislae, eiusque heredibus masculis forte e tinctis, perduellionis reus habeatur, qui Reexternum aliquem Principem eligendum existimares. apse irritum fuisse hoc Decretum Verinus noster non abs. que argumentis contendit. Maximilianum etenim iure quod habuerat priuaro iuste non poterant Ordines Regni, nec post fatalem cladem Mohatsianam vlla legendi Regis necessitas fuit quod essent Ferdinandus Archidux Austriae, eiusque vxor Anna, heredes Regni, quorum ius succedendi in dubium vocare iura diuina, humanaque vetuere. Leopoldus, reportata insigni victoria, regnum Hungariae interitui proximum fortitudine et prudentia vindicauit, praeualuit nihilo secius apud Imperatorem elementia, quamItaque quam posset vti victoria, legesque praescribere. ab Ordinibus regni obtinuit, vt clausula extremi articuli Deereti Andreae II. tolieretur, et posteri sui masculi ea lege in regno succederent, vt Primogenitus reliquos amteiret. Cur vero Imperator hac tempestate masculorum tantum heredum, exelusis sexus sequioris, mentionem fecerit, eius rei has adducit auctor rationes. 1) Quidem, sunt verba Verini, needum videbatur consultum, ius, quod lege expressa primogenitis est adtributum, ad semineos etiam heredes extendere. Qui in Hungariae historia non prorsus sunt hospites, illis constat, quanto labore et industria opiniones praeiudicatae, de iure legendi Regem, Hungaris eximi, his in Comitiis debuerint.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
