Latin
DE VERTIGINE OVIVM ATQVE TAENIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 176-2
Unproofread scanNot analysed yet
Auctor, cum ante aliquot annos legum Romanarum de Ature piguoris explicationem dedisset, atque is liber, tam ob conemnitatem et elegantiam, quam ob eruditionem et copiam, multis mire placuisset, iam molitus est aliam allius iuris particulam, de seruitutibus, qui locus maxime difficilis est et impeditus. Igitur e legibus fundamenta haius doctrinae collecta et in ordinem digesta, fura item, quibus isthaec olim ante Iustimiani tempora definiebantur, inserta; singulis sua e legibus autoritas apposita; commentatorum sententiae in iudicium vocatae, totumque hoc opus simillimum priori effectum; pari adeo lando dignum, atque etiam maiore, quod res latinas latino sermone enarret, nec peregrinis quicquam nostri inuideatur. Quidquid fere in hoc gonere librorum bouorum legimus, adhibitum est, nec tamen ea omnium seruata est ratio, quin nonnulli quosdam requirant, quos minime velint. Opus ipsum tribus partibus absoluitur: prima, veterum ICtorum, qui in Pandectis laudantur, scripta, et Imperatt. in Codice Iustinconstitutiones recensentur; secunda agitur de libertate naturali praediorum qua seruitutibus opposita est, XVII. „De libertate vnius praedii priuati intuitu alterius; Capp.