# Nova Acta Eruditorum 1776 176

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, EVSEBII VERINI COMMENTATIO IVRIDICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/176

2) Habebat eo tempore Leopoldus duos iam filios, Iosephum et Carolum Archiduces, sperabatque, per hos antiquissimam prosapiam Habepurgico Austriacam, seram in posteritatem propagatum iri. Nec ipse Leopoldus spem adhuc plurium filiorum obtinendorum deposuerat. 3) Altera in linea Austriaca vnicus erat Prinoeps Carolus II. Rex Hispaniarum. Certum iam fere videbatur, eum filium nullum relicturum superstitem, quia tamen eius et Hispanorum fauorem Leopoldus tueri volebat sollicitius; quidquid adfini huic voluptatem quandam adferre poterat, id Augustus multa cura faciebat. Qua re id inprimis intendebat, vt eius post obitum liberis suis eo faciliorem ad Hispanica regna et imperia accessum pararet. 4) Fundamentum iuris huius hereditarii, et constitutionis, in pactis, quae Fridericus III. Imperater, cum Matthia J. Rege Hungariae inierat quaerendum esse videtur. Cum vero Ferdinandi non minus, quam Caroli posteri, eum Patrem satoremque communem reuereantur: propterea in ordine hoc quoque, successionem in regno Apostolico concernente, linea Caroli Hispanica non videbatur praetereunda. In fine commentationis denique adiunxit auctor breuem historiam sanctionis pragmaticae, qua ius hereditarium Serenissimae Domus Austriacae accuratius determinatum fuit, quaeue Hungaris, quorum tamen fere pars maxima paullo ante de constituendo regno electitio egerat, adeo arrisit, vt praeter spem omnem atque exspectationem vltro eam assumerent. Legitur celebris haec sanctio in principibus articulis Decreti Anni 1723, cuius ad propositum spectantia momenta haec sunt. .

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
