Latin
HOMERI ILIAS, EX RECENSIONE SAMVELIS
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 178
Unproofread scanNot analysed yet
Nec quisquam paullo humanior dubitat, quin ab Homericorum carminum lectione, cognoscendorum intelligendorumque reliquorum omnis generis et aetatis Scriptorum, adiumentum ingeus peruenat ad omnes, qui Graecarum litterarum expertes esse nolint. Vt autem adolescentes hunc Poetam studiis frequentent, carum habeant, legant, ediscant, opus est et magistris bonis, es editionis commodae exemplis non raris et paucis, sed crobris et paratu facilibus. Sensit hunc defectum, qui lectionibus suis in Halensi Academia hunc poetam interpretari constituisset, Auctor huius editionis, Vir CI Satis quidem parabilem esse videbat, quam curauit Hagerus, Homeri ἔδοσιν; magna vero mendarum typographicarum copia inquinatam, typorumque tenuitate impeditam, omnibus denique, quae aliquid facere possint ad subleuandum tironem, subsidiis destitutam esse intelligebat. Neque erae in illo viro doctrinae atque ingenii tantum, quantum commendando vel tironibus Homero, et enucleando, pertinere quiuit, nobis non monentibus, intelligit. Eam autem, quam post Clarkium suis curis ornaui: et illustrauit Ven Ern stun (quem Deus nobis et litteris seruet,) quam omnibus graecarum litterarum cupidis commendari debeat, quam paucis commendari possit, neminem fugere arbitramur, qui reputanerit, quam angusta eorum plerumque sit res, qui maxime Graecorum Scriptorum amore teneantur. Adhuc enim bonae mentis soror est paupertas. Igitur in noua Iliadia, nam huius tantum, vt videtur, terminis continebitur labor, editione adornanda, textum sequi iussit editionem ClarkioErnestianam, quam a vulgatis non nisi paucis in locis discesfisse constat. Versionem Latinam abiecit Nam et Homerum numquam assequi; versus elegantissimos et magnum poetae animum vehementer spirantes, frigidissimos reddere; r, tironum denique in legendo studia reprimere intelligebat. Ex eadem editione Ernestiana varietatem lectionis multis in locis notauit, vt aliquam faltem iuuenes materiam haberent, iudicium criticum excitandi, acuendi, et adhibenQuod consilium nobis, vt debebat, vehementer pladi. cuit.