Latin
DE VERTIGINE OVIVM ATQVE TAENIA
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 178-2
Unproofread scanNot analysed yet
de hac vltima libri parte, pauca, quae legentibus in animum venerunt, vel differere, vel etiam monere: nihil enim vetat, quo minus aperte loquamur, neque est quod dissimulomus, cum autoris dignitate, veritatis rationem nobis esse antiquissimam. Verborum p. 321. ,cum caeterum praediis seruitates inhaereant omnes“ in seruitute operarum seruorum restrictio est, adeoque non vis absoluta. Pag322. recte asseritur, posse, si ita cautum sit, seruitutes praediorum etiam ad singules pertinere, quae ideo non fiant personales. Pag. 328. bene explicantur L. 42. §. 1. de vsufrectu et L. 10. de vsufructu leg. ex formula: rem suam nemini seruire. P. 325. praedia rusticum et vrbanum videntur non satis apte definiri, dum hoc ad habitandum destinari, illud tantum in plano consistere, nec habitationi seruire dicitur: hortos enim, etsi non inhabitamus, taman in praediis habemus vrbanis, et omne aedificium, quod solius agriculturae causa exstruitur, in rusticis; quamquem haec non in plano, sed in superficie consistunt. Videntur haec, L. 198. et L. 211. D. de V. S. adhibitis, longe subtilius tradi potuisse. Quae auctor p. 349. de causa seruitutum perpetua disputauit, ea lubentur amplectimur: hace ros multos et eruditos viros, et inter hos magnum Heineccium, pessime habuit, qua nihil falsius atque ineptius inueniti potest; nam multa in hac disciplina exprimuntur, quibus vel hoc commentum refellas, vel contrariam sententiam confirmes. Nolim tamen huius rei culpam in priscos lure consultos, aut in ipsas leges reiici, cum recentiorum errora. roregulae, cui dim certa seruitntum species suberat, totum genus subiectum sit.