# Nova Acta Eruditorum 1776 182

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, HOMERI ILIAS, EX RECENSIONE SAMVELIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/182

Et quia verbum φρωεῖν in Noui Testamenti quidem libris de iudicio de rebus et animi affectione erga rem simul dicitur, apud Gruecos autem scriptores fere de affectione sola ponitur, non absurdum sit oee vertere adspirare, sibi arPogare. I. A, 225. ἡβρις ἐρικυδέος μέτρον. τιβης μέτρον aeἰt ipsa poBertas s. iusta pubertas. Bone. At quod sequitur, ἐxilua dicitur inuentus, quia appetentissima est gloriae, et glorios quaerendae aptissima, quamquam est Ven. Ernestii, tamen veremur vt verum sit. Videtur ἐρικύδυς, luculentus, his quoque sic poni, vt d. γ, 65. θεῶν ἐρικυδία δῶρα, de pulchritudine praestantiaque formae et corporis. Nes autem fatieamus operi, clarorum et illustrium exemplorum Neymi et Harlesti, vt satis apparet, aemulatione suscepto, et absoluta altera quoque Iliadis parte, cuius dimidiam tantum hoc volumen tenet, cum Claue, singulorum verborum explicationibus instructa, Cl. Auctori laudem allaturô.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
