Latin
TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 219-2
Unproofread scanNot analysed yet
Liber, antequam e situ et latebris suis protraheretur, fata habuit quae nosse haud superuacaneum erit curiosis. Iam 1724. scriptus erat, et ita perpolitus, vt recte vulgari posset; scilicet, ne eam operam, quae Romanis antiquitatibus impensa erat, res antiquae nostrae desiderarent: cum autor illun, ita tamen vt ab Dulsekero Bibliop. Argentor. redimeretur, Halae oppignorauit apud Petr. Franckium, Bibliop. mox Franequeram petiturus. Postea, sectis Franckii bonis, Ludouico Cancellario, vna cum reliqua libraria merce addictus est cuius in scriniis delituit, quamdiu Heineccius vixit: cuius adeo filius Liegnizensis, Consiliar. Aulic. cui haec editio debetur, nullis precibus impetrare potuit vt redderetur, magna sortis parte vna cum vsuris frustra solutis, eiusque restitutione saepe a possessore promissa; inde de ingenio viri facilis coniectura. Hoc mortuo, liber cum caeferis auctionis lege venditus est, nec nisi ante aliquot annos emtor innotuit, Friedr. Wilhelm. de Kameke: eius tanta humanitas fuit, vt statim libri copiam faceret, qui variis impedimentis retentus, (forte quod deesset qui suo sumtu typis exscribendum curaret.) nunc demum prodiit. Pars prior, vt ex titulo constat, praeter introductionem generalem, de rerump. Germ. facie, legumque Germ. antiquitate et natura, etiam iura personarum complecti debuit: pars altera, sicut praefatus est editor, antiquitates forenses de dominio et possessione, de pactis, et deuctis. Non tamen in priore parte quidquam invenitur quam generalis introductio, de forma regiminis legum Germ. Cap. I.) agit de origine Germanorum eorumque forma status antiquissima. C. II) de Alemannii, Bosis, Thuringis, Saxonibus, Frisiis. C. III) de regno Francorum, et orto inde Germanorum regno. C. IV.) de legibus antiquissimis populorum Gerit. C. V.) de Iure Saxonico, Sueuico, Lub. C.