# Nova Acta Eruditorum 1776 219

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, FN’CATCP-IM*)AEIMNCA*CFIFN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/219
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/219

Datus sit magnitudine, sed non positione vna cum centro C axis ellipseos, atque in eodem plano data sint duo puncta I, et F, per quae eadem ellipsis transire debeat, axis positionem inuenire. Solutio. Fingamus ACD esse axis positionem, et ductis rectis C, FC, ex punctis I, et F ducantur ad rectam ACD normales IM, et FN, et ex puncto I ducatur recta IL. parallela ad ACD, quae occurrat rectae FC, productae si opus fuerit in L, et ex eodem puncto L ducatur LR ad IM parallela, quae axem ACD secet in R. Cum sint puncta I, F, et C in eodem plano datae erunt rectae IC, CT. His positis, inuenietur eadem analysi, qua vsi sumus in problemate praecedenti soluendo, C L = F C YCTTCI quo valore CL detecto prono alueo Te N C fluent problematis solutio, et constructio, et pariter demonstratio. Solutio II. Fig. XV.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
