Latin
TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN
Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776 225-2
Unproofread scanNot analysed yet
jaricorum nomen a Dario quodam fuisse repetitum, ipsa nominis monetae tribuendi ratio, inter antiquos et recentiores populos in consuetudinem recepta, declarat; sed a quonam potissimum, propter dissensum antiquorum, in dubitationem et controuersiam venit. Nam Pollux quidem, ac Hesychius, simpliciter Darium Persarum regem memorant. Herodotus autem III, 89. 96. et IV, 166. Darium, Hystaspis filium, omnium primum aureos, sua imagine signatos, cudendos curasse, scribit. Cuius fide suffulti plurimi, hinc putant originem pecuniae ducendam esse inter Persas, tum primum cusis Daricis, siue numis aureis, in quibus imago regis Persarum esset expressa. Fauet etiam huic opinioni, cum aliis, ipse Wesselingius Obseruatt. Variar. L. II. c. 22. Suidas tamen Daricos ab hoc Dario, Xerxis patre, cudi iussos negat, et ad alium quendam antiquiorem regem eorum primordia refert. Cuius verba cum Aristophanis Scholiasta ad Ecclesiaz v. 598. gum Harpocrationis et Etymologi M. locis collata, prorius consenfiunt, et communi auctoritate sentensiam, &quam Herodotus fuetur contrariam, comprobant, fauensi, bus Perizonio ad Aelian. Var. hist. I. 22. et Priderusia Connex. V. et N. Test. T.I. p. 164.