# Nova Acta Eruditorum 1776 226

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/226
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/226

Cuius dissensioni dirimendae et componendae caussa, doctissimur huius dirputationis Anter ista fere obseruare non et tam mbet: Etenim duplicem sureorum Persicorum formam esse ait, aliis impressam sagittarii formam, aliis regiam, Darii effigiem exhibentibus. Vid. Pletarch. Apophtegm. Lacon. Stateres igitur hos, qui sagittarii notam haberent sine regis imagine, quot distributio stipendii militaris exegisset, regnante Cyro iam vsitatos, omnino aetate ante Darium Xerxis patrem exacta, factos fuisse monet. Quos vero Herodotus memorat, vtique Dario Hystaspis filio adscribendos, regis imagine in auro obryzo seu purissimo signatos, multo politiores illis antiquioribus, et ab illis probe discernendos ait. Cum Herudost pagatione veritatem constare, eamque temporum etiam rnone iuuari. Nam qui hos Daricos ex argento aemelandos suscepisset, magno suo damno, Aryandem, sub Darii Hystaspis imperio Aegyptum prouinciam elinuisse, et Pheretimam, Arcelilai matrem, exercitu praebendo in vlciscenda filii nece adinuisse. Rex ille antiquior, cui vereres Grammatici inuentum Darieorum tribuant, non alius fuerit, nisi Danielis ille, quem quinto vaticiniorum capite commemorat, Darius cognomine Medus, Cyaxares scilicet Xenophontius, quem cum Fridosio etiaa Perizonius Il. cc. agnoscit. Aureos autem fuisse Daricos, magno veterum consensu, pro certissimo sumitur, cf. Alberti ad Hesych. T. I. p. 189. Plutarchus tamen in Cimone, vbi huius imperatoris liberalitatem celebrat, mentionem quoque facit argenteoram Daricorum. Locus, quem V. D. indicare neglexit, estc. 10. p. 195. Vol. III. ed. Lips. Hic igitur nomen Δρρυικων improprie et laxius accipiendum esse statuitur, ppro quauis numo eiusdem cum Darico ponderis, vel pro statere, qui sequente aeuo fuerit etiam argenteus, nimirum Persis alieno imperio parere coactis, et potestate cudendi anreos iis ademta. Vi. In valore Daricorum vero constituendo, quem alii supra modum accumulant, alii deminuunt. V. CI.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
