# Nova Acta Eruditorum 1776 23

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, DE SVBTILITATE ORATIONIS PHILO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/23

Altera causa, quae nonnullos, qui Philosophiam profitentur, doctae illius et antiquae subtilitatis negligentiores reddat, ab eorum quadam obscuritatis affectatione videtur arcessenda. Sunt enim, qui obscuriori scientia delectentur, et obscurissima quaeque homine docto dignissima existiment. Verum, etsi magnam ingeniorum diuersitatem esse, et alium alia mentis facultate pollere, inter omnes constat; vereor tamen, vt isti obscuri viri magnam ingenii laudem vindicare sibi possint. Nam nobis nunc non est sermo de Neutonis, Leibnitiis, Wolsiis, similibusque philosophis, qui res obscuras, tamen valde vtiles atque necessarias, indagant, et mente scientiaque comprehendere student: sed cum illis potius nobis res est, qui res notas, et ab aliis dilucide atque scienter explicatas, ita argutiis suis persequuntur, vt eas obscuritate inuoluere laborent. Nemo enim sanus dubitet, quin vnicum philosophiae munus sit, vt res obscuriores clare et explicate tradat. Multi vero recentiorum philosophorum illud sibi proposuisse videntur, vt Kabbalistarum more, nomina nota notionibus obscuris et roeonditis exponerent, ut sodoldite mal ugum phalo sophia, quae maxime popularis esse deberet, mysticam quandam doctrinam conficerent. Quis paullo humanior eorum studium operamque probet? Cirero quidem de Orat. III, 19. dicit: vt ea, quae dicamus, intelligantur assequi possumus dicendo verbis vsitatis, ac proprie demonstrantibus ea, quae significare volumus. Illorum vero oratio, tantum abest vt lumon adhibeat rebus, vt obscuritatem potius ac tenebras afferat.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
