# Nova Acta Eruditorum 1776 233

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776, TAMI GOTTLIEB LAVRENTII BODEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/233
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/nova-acta-eruditorum/nova-acta-eruditorum-1776/233

Re itaque tantum ex hoc capite considerata, rem omnem Epicam, eiusmodi carminis vim et indolem, rerum imagines, verborum pondera, episodiorum iucunditatem, linguamque omnino poeticam, melius, clarius, et copiosius addiscere putandus est, qui Homeri studio Virgilii lectionem addiderit. Vt itaque, quod quidem ex his, quae praemisimus, sequitur, Virgilium felicius explicabit. qui recens ab Homero venerit, ita etiam, versa vice, Homerum maiori cum successu attinget, qui non alienus a Virgilio ad hunc Poetarum patrem accesserit. Sed haec per se patent, et clara sunt Praeter hunc autem vulgarem vsum, quem vt omnes in emnibus disciplinis e lectione plurium idem argumentum tractantium Auctorum petunt, ita etiam enarrator Homeri e Virgilio capit; singularem vtilitatem adfert Maeonii senis interpreti lectio Virgilii propterea, quod Maro se mirum quantum secundum Graecum vatem, Poëtarum omnium principem et patrem, finxit formauitque: maxima rerum similitudo tractatarum, multae verborum iuncturae prorsus eaedem, plura episodia, in quibus, vt nonnulla variata et tempori ingenioque Maronis magis accommodata sunt, ita etiam multa vestigia adparent, Virgilium Homerum expressisse. Haec in ipsa lectione Virgilii a me sideliter, etsi breuiter, indicanda satis superque demonstra. bunt, posse Homeri difficiliora, vt plerumque plerisque Graeca videntur non difficilia, illustrari et explicari e Maronis facilioribus, si quidem Romanus poeta est, quem minus horrere solent cum tironibus Magistri ipsi, et qui ideo notior est, et explicando Graeco aptior.

---

Nova Acta Eruditorum, Nova Acta Eruditorum 1776. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
